- FREMITUS
- FREMITUSleoni proprius. Plin. l. 8. c. 16. Ubi saevit in viros, prius quam in feminas, fremit, Virg. Aen. l. 9. v. 341. l. 12. v. 8.—— Fremit ore cruento,Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 209.—— vasto et grave murmur hiatuInfremuit.Senec. in Oedipo, Act. 1. Chorus v. 41.Cessat irati fremitus leonis.Stat. Theb. l. 6. v. 599. etc.Cum procul impasti fremitum accepêre Leonis,Hebr. fremere est, quod Chaldaei similiter Arabesqueve cuivis leoni tribuunt: quemadmodum Graecis quoqueve leonum etpiheta, ἐριβρεμέτης et ἐρίβρομος, sunt. At Scriptores sacri, de adultis verbum rugire, de lenunculis vero τὸ Gap desc: Hebrew i. e. fremere, usurpant, ut videre est Proverb. c. 19. v. 12. et c. 20. v. 2. Ierem. c. 5. v. 22. alibiqueve passim. Vide Samuel. Bochart Hierozoici Parte prior. l. 3. c. 2. Hinc ad alia vox translata. Ad milites. Stat. Theb. l. 6. v. 618.Arcades arma fremunt ——Ad Deos. Virg. Aen. l. 10. v. 96,Talibus orabat Iuno, cunctisque fremebantCaelicolae assensu vario etc.servato similitudinis decoro. Vide Barth. ad Claud. de Raptu praserp. l. 2. Carm. 35. v. 243.—— saevumque fremant impune Leones.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.